- AURICULARIS
- AURICULARISapud Ugutionem, Guil. Tyrium l. 19. c. 18. Ekkehardum Iun. de Casibus S. Galli c. 3. Henr. de Knygton Histor. l. 5. Petrum Diac. Chron. Casin. l. 4. c. 68. Willh. Neubrigensem l. 5. c. 27. Arnoldum Lubecensem l. 3. c. 8. Alios, secretorum est conscius, Consiliarius, Gall. Qui a l' oreille du Prince. Idem Auricularius, Britoni, Lamberto Schafnaburg. ad A. C. 1076. Lamberto Ardensi, Orderico Vitali l. 10. etc. Interdum vero Secretatium seu Amanuensem vox Auricularii notat, Vita S. Audoeni Episcopi Rotomagens. c. 5. Sanctus Audoenus, cognomentô Dado, Auricularii locum et munus in aula Regis obtinuit; itemque ad obsignanda scripta vel edicta Regia, quae ab ipso conscribebantur, sigillum vel annulum Regis constituebat. Ita Angilbertum Abbarem tem Centulensem, Caroli M. Secretarium, ab Alcu ino ioculari nomine Homerum dictum, idem Alcuinus quoque vocat Ep. 83. et Carm. 116. et 177. quem Ep. 89. appellat Manualem, i. e. Amanuensem, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Mistico. De Auriculari vero confessione, quae in Ecclesia Romana obtinet, vide infra in voce Confessio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.